MARE Austrinum

MARE Austrinum
I.
MARE Austrinum
Zaider zee, sinus Oceani Germanici, in Belgio, inter Frisiam Occidentalem, Transisalaniam, Gueldriam inferiorem, et Hollandiam extensus. Dicitur a Gallis mer du Sud; aliasque fuit Flevo lacus. Extenditur a Septentrione in Meridiem, et rigat urbes Amsterodamum, Enchusam, Hardervicum, Hornam, et Campos in Belgio unito, uti etiam plurima oppida.
II.
MARE Austrinum
mer du Sud Gallis, mar del Zur Hispanis, quod etiam mare Pacisicum dicitur, partem Australem novae Hispaniae alluit ad Boream, et partem Occidentalem Americae Meridionalis ad Ortum, uti et novam Zelandiam ad Occasum. Sic dictum fuit, quod ad Austrum sit respectu maris Borealis. Eius partes sunt mare Californiae, mare Austrinum proprie dictum, in ora meridionali novae Hispaniae, mare Peruvianum, et mare Chilense.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • MARE — Gallis la mer, Hispanis el mar, Italis il mare, Germanis die zee seu meere, Anglis The sea, Russis Moore, magna est illa aquarum congeries, quae Terram interluit. Eius partes exstantiores sunt maximi eius tractus, quos tabulae et globi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MARE Pacificum — mar Pacisico Hispanis, mer Pacisique Gallis, novam Hispaniam et Peruviam alluens. Idem est quod mare Austrinum, sed latius extenditur, nempe usque ad Terras Australes, novam Guineam, et Archipelagum S. Lazari, versus mare Indicum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OCEANUS — I. OCEANUS Caeli et Vestae filius, maris Deus, maritus Tethyos, fluviorum, fontiumque omnium pater; sic dictus ab Ὠκὺς, quod est velox, quod praeter SErvium testatur Solinus c. 36. his verbis: Nam Ὠκεανὸς, inquit, quem Graeci sic nominant a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OCEANUS AUStrinus — seu mare Austrinum, vulgo mer du Sud, dicitur aliter mare Pacificum, versus partem occidentalem Americae. Vide mare Austrinum, et mare Pacificum. Azanius, Vide mare Azanium …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NOVA Hispania — vulgo nueva Espana Hispanis, nouvelle Espagne Gallis, regio ampla Americae septentrionalis, quae aliter regnum Mexicanum dicitur a multis, el Mexico Hispanis, ab eius primaria urbe. Sed nova Hispania magis patet. Continet enim totum terrae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FERDINANDUS Magelanus — Lusitanus, fretum Magellanicum, A. C. 1521. Caroli V. auspiciis, ad quem se receperat offensus suo Regi, qui dimidio thalero menstruam eius pensionem augere reverat, invenit, 5. navium praefectus. Hinc, per mare Austrinum, in Moluccas devectus,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GALLAECIA Nova — regio Novae Hispaniae, in Amer. Mer. versus mare Austrinum, prius ab Incolis Xalisco vocata, quam primus detexit et acquisi vit Nunus Gusmannus, qui in ea urbes aliquot fundavit, nempe Compostellam, ubi sedes Episc. et Consilium Regium. Sp.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GRANATA vulgo GRANADA — GRANATA, vulgo GRANADA urbs nova Americae Sept. in Nicaragua provincia novae Hispaniae, versus mare Austrinum, et iuxta lacum Nicaraguam, sub Hispanis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MEDEMBLICUM — urbs Westfrisiae, iuxta mare Austrinum, cum portu capaci, 2. leuc. ab Enchusa in Circium, paulo amplius ab Hornia in Boream; inter Alcmariam in Africum, et Staveram in Caeciam. 4. leuc. Vulgo Medemblik …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POPAAJANA — vulgo le Pepayan, regio ampla Americae meridionalis, in Terra firma, versus montes. Dicitur ab Hispanis Governacion de Popayan; estque inter mare Austrinum ad occasum, Peruviam ad austrum, regnum novum Granatae ad ortum, et Gubernium Carthagenae… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”